라틴어 문장 검색

Omnes cooperari possumus veluti instrumenta Dei ad curandam creationem, unusquisque propria cultura et peritia, propriis inceptis et facultatibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 20:8)
Haud proponitur ut notitiae colligantur vel nostra satietur curiositas, sed ut dolens conscientia habeatur, in dolorem personalem transformetur id quod in mundo accidit, et ita agnoscatur quale sit opus quod unusquisque conferre possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 27:4)
Postremis decenniis eiusmodi calefactio constanti ducta est augmento gradus maris, quod praeterea facile coniungitur cum augmento eventuum meteorologicorum extremorum, quamvis causa ex scientia determinabilis unicuique eventui non sit singillatim adscribenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:4)
Quoniam creaturae cognatione quadam inter se continentur, unaquaeque affectu admirationeque est ponderanda, et nos omnes, quippe qui creati simus, alii aliis indigemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 55:2)
43. Si consideramus hominem quoque huius mundi creaturam esse, quae ius habet vivendi felicitateque fruendi, et praeterea peculiari dignitate pollere, facere non possumus quin effectus ambitalis detrimenti, hodierni modi progressionis atque detractionis cultus in personarum vita respiciamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 57:1)
Sanctus Ioannes Paulus II commemoravit quomodo amor prorsus peculiaris, quo Creator unumquemque hominem complectitur, “infinitam dignitatem ei tribuat”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:8)
Unicuique nostrum Creator dicere potest:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:11)
Unumquemque nostrum optavit Deus, unumquemquem amavit;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:14)
Convenientia inter Creatorem, humanitatem omnemque creationem est deleta, cum Dei locum nos sumere voluissemus, haud agnoscentes nos finitas esse creaturas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 87:5)
Quapropter praestat ut congruentia, quam sanctus Franciscus Assisiensis una cum omnibus creaturis coluit, huius fracturae sanatio quaedam habita sit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 87:8)
Quamvis sit verum nonnumquam christianos Scripturas haud recte esse interpretatos, hodie strenue abicere debemus, eo quod ad imaginem Dei creati simus et nobis munus sit commissum terram subiciendi, concludi posse nobis absolutum aliarum creaturarum dominatum tributum esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:6)
Sic intellegimus non ansam habere Biblia imperiosi anthropocentrismi, quippe qui ceteras creaturas neglegat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 89:8)
Hodie leviter non asserit Ecclesia reliquas creaturas hominis bono prorsus subici proinde ac si in se ipsae non valeant ac nos eas nostro arbitratu adhibere possimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:3)
Sic Germaniae Episcopi declaraverunt aliis de creaturis “dici posse eas prius esse quam esse utiles”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:4)
Diversae creaturae, in suo esse proprio volitae, radium reverberant, unaquaeque suo modo, infinitae sapientiae et infinitae bonitatis Dei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION