라틴어 문장 검색

Quinetiam quae interveniunt in natura condensationes, factae per frigora, similiter sunt investigandae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:20)
veluti in restitutione mercurii sublimati, qui in pulvere longe majus occupat spatium quam mercurius simplex, et similiter in omni repurgatione metallorum a scoriis suis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:11)
et similiter de aerugine et cerussa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:17)
et similiter vegetabilia et animalia diversa schematismis quasi infinitis variantur, sed intra copiam materiae sive densitatem paucorum graduum continentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:20)
et similiter de gemmis, sive ex rupibus, sive inter mineras natis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:4)
Similiter, alimenta animalium respective notanda sunt in genere, et cum negativis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:12)
Quemadmodum autem saepe videre est flatus ventorum cavos et veluti e longinquo, quin et similiter maris tumores occultos, ante procellam, idem evenit ingruentibus procellis politicis:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 1:4)
Famosi libelli, et licentiosi et mordaces sermones in status scandalum cum passim volitant et increbescunt, similiter novarum rerum rumores mendaces in regiminis dedecus undique iactati, et avide a populo excepti, sunt certe inter prognostica seditionum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 3:2)
Similiter et homo, ubi innititur et spem collocat in divina providentia et gratia, fiduciam et vires colliget quales humana natura sibi relicta nequisset attingere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:43)
Quemadmodum sit in personis individuis, similiter sit et in nationibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:45)
iudicia et curiae, cum caussae perorantur, et similiter consistoria ecclesiastica;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:10)
Visitet etiam et adeat personas in unoquoque genere egregias, quae magni apud exteros nominis sunt, ut possit notare quomodo os, vultus, et corporis lineamenta et motus respondeant famae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:45)
Caedes etiam Crispi, principis summae spei, inflicta per patrem suam Constantinum Magnum similiter eius familiae fatalis sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:5)
Caedes similiter Demetrii, Philippi Secundi Macedonis filii, vertit se in patrem, qui mortuus est ex maerore et poenitentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:7)
Nesciuntne illos ad suos proprios fines aspirare, et unumquemque proximiorem esse sibi quam alteri?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION