라틴어 문장 검색

usitatam est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 173:6)
nonne usus est ratiocinatione, qua colligerent audientes, quantum illud esset quod inferebatur, cui comparata haec viderentur humana atque usitata?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 174:1)
plurimum tamen ad commendationem facit, sive in conciliandis agentis moribus sive ad promerendum actioni favorem sive ad levandum varietate fastidium sive ad quaedam vel decentius indicanda vel tutius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 22:3)
totum hoc plenum est varietatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 57:1)
sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 105:3)
gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum aspectu magis detinentur, ita semper animis praestat, in quod se velut novum intendant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 109:2)
unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 112:2)
at qui nimium adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 158:3)
quod continget, si neque supra modum multae fuerint nec eiusdem generis aut iunctae aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas effugit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 181:1)
Ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 300:1)
nam rhythmi, ut dixi, neque finem habent certum nec ullam contextu varietatem, sed qua coeperunt sublatione ac positione, ad finem usque decurrunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 312:3)
tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent atque idem valeant, permiserim, et adiicere dum non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare casus atque numeros, quorum varietas frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse iucunda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 315:3)
verum antequam de singulis, pauca in universum de varietate opinionum dicenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 43:2)
arati materia motu caret, ut in qua nulla varietas, nullus adfectus, nulla persona, nulla cuiusquam sit oratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 56:1)
quod in cenis grandibus saepe facimus ut, cum optimis satiati sumus, varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION