라틴어 문장 검색

Frictio cum omnibus in homine uertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 4:7)
Neque utilia sunt quae urinae mouendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare [quam supprimi melius est]. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse sorbendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 2:1)
Gargarizationes quoque lenes, sin hae parum proficiunt, reprimentes, utiles sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 3:5)
Vtilis etiam in omni tussi est peregrinatio, nauigatio longa, loca maritima, natationes;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 4:1)
utilis in ieiunio potio est apsinthi uel hysopi uel rutae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 2:4)
utilis exercitatio, gestatio, nauigatio, frictio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:8)
Vtile etiam aliquod malagma est ex is, quae materiam trahunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:2)
Vtilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:2)
cibique inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 3:3)
Et si supra umbilicum est, alui ductio utilis non est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 2:7)
leuant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 3:1)
Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime seruandum est, ut, cum pleraque utilia insuauia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger uolet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 2:4)
Deinde, si omnia ista fastidit, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile, sed magis gratum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 3:1)
Mel quoque et dulcia omnia uidentur utilia.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:38)
Si uero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur, sed neque cotidie neque diu, ne nerui indurescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION