라틴어 문장 검색

Interdum tamen insimulatione promendi quae poscebat usus, ad puellam commeabat assidue, partesque surreptas clanculo et praegustatas a se potiones offerebat hilaris:
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:9)
"Non asinum vides ad usus omnes quietum;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:4)
"Actutum mihi expedis, ut erasis intrinsecus sordibus diligenter an aptum usui possim dinoscere, nisi nos putas aes de malo habere?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:10)
Si proelium capessiturus vel latronum factionem persecuturus utiles necne processus sciscitaretur addictam victoriam forti praesagio contendebant, quippe cervices hostium iugo subactum iri ei praedam de rapinis uberrimam fructuosamque captum iri.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:9)
Unico illi contubernio communem vitam sustinebant meque ad vasa illa compluria gestanda praedestinarant, quae domini regiones plusculas pererrantis variis usibus erant necessaria.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:5)
indidem mihi praedicat quae forent ad usum teletae necessario praeparanda.
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:15)
Hactenus divini somnii suada maiestas, quod usus foret, pronuntiavit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:1)
Sed ille, ut diximus, nimia clementia et prudenti consilio usus, ne ad regni periculum perveniret, ita fieri noluit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:2)
At vero, cum illum meum servitium, sed nesciebam quare, desiderare cognoscerem, promisi, me iterum ad eum post sex menses, sospite vita, reversurum, cum tali responso, quod mihi et meis utile ac sibi placabile esset.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:11)
non inaniter incepta, utiliter inventa, utilius servata est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:2)
His aliquandiu excogitatis, tandem, invento utili et discreto consilio, suos capellanos ceram offerre sufficienter imperavit, quam adductam ad denarios pensari in bilibri praecepit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:1)
Sed hoc ipsum quo modo ministrent ad salutem aliorum non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant?
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 4:5)
Haec propterea scripsi, ut, si tuae sanctitati iam non sunt necessaria, sive quod plura ipse huius modi cogites atque utiliora sive quod tuae sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea nota sint tibi sciasque, unde pro mea infirmitate deum rogare digneris.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:1)
Uberius id possum per fratrem quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:3)
Sed tamen etiam atque etiam cogitanti, quid sit utile saluti eorum quibus nutriendis in Christo servimus, nihil mihi aliud occurrere potuit nisi non esse istam viam dandam servis dei, ut facilius se putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores.
(아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION