라틴어 문장 검색

sic qui pauperiem veritus potiore metallis libertate caret, dominum vehet improbus atque serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1019)
ut, si reticulum panis venalis inter onusto forte vehas umero, nihilo plus accipias quam qui nil portarit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.29)
In veni, navem prospexi, veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatae sunt ancorae, solvimus oram, profecti sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 130:2)
nam cum Scauri columnas per urbem plaustris vectas esse dixit, ego porro, inquit, qui Albanas , clitellis eas apportavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 328:2)
vix enim bonae fidei viro convenit auxilium in publicum polliceri, quod praesentissimis quibusque periculis desit, intrare portum ad quem navis accedere nisi lenibus ventis vecta non possit, siquidem innumerabiles accidunt subitae necessitates vel apud magistratus vel repraesentatis iudiciis continuo agendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 234:2)
Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 8:2)
deus ille maximus potentissimusque ipse vehit omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 10:8)
Ideo diutius vehi perseveravi invitante ipso litore, quod inter Cumas et Servili Vatiae villam curvatur et hinc mari, illinc lacu velut angustum iter cluditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:2)
In oculos nunc mihi manus intentat ille, qui omnium animum aestimat ex suo, quod dicam paria bona esse honeste iudicantes et honeste pericli tantis, quod dicam paria bona esse eius, qui triumphat, et eius, qui ante currum vehitur invictus animo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 22:1)
ipse quoque vector est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 35:3)
Tempestas tamquam vectori nocet, non tamquam gubernatori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 35:6)
ad eos, quos vehit, pertinet, quomodo medici ad eos, quos curat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 36:2)
M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem, alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit, cantherio vehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 9:1)
ille et crura, hic ne alas quidem vehit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 14:4)
Omnium paedagogia oblita facie vehuntur, ne sol, ne frigus teneram cutem laedat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION