라틴어 문장 검색

Quam multi, cum lector aut lyristes aut comoedus inductus est, calceos poscunt aut non minore cum taedio recubant, quam tu ista - sic enim appellas - prodigia perpessus es!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 3:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Proximo anno, domine, gravissima valetudine usque ad periculum vitae vexatus iatralipten assumpsi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 51)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Sicut saluberrimam navigationem, domine, usque Ephesum expertus ita inde, postquam vehiculis iter facere coepi, gravissimis aestibus atque etiam febriculis vexatus Pergami substiti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A1)
nam et esse eas vexatas satis constat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 18 3:2)
Sed meminerimus provinciam istam et praecipue eas civitates eius modi factionibus esse vexatas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 34 1:1)
Omnia perpeterer - sed surgere mane puellas, Quis nisi cui non est ulla puella ferat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1319)
Cum graciles essent tamen et lanuginis instar, Heu, male vexatae quanta tulere comae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1414)
Sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis, Rursus erat votis comis et apta meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1910)
non loca, sed mores scriptis vexavit amaris Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1417)
"an numen, quod me, te quoque vexat?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권339)
Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat , Iactat et in toto nomina nostra foro ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:6)
Non tamen hanc sacro violari pondere pinum perpetiar dixi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:25)
Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati virgineas volucres miseri senis ore fugarant, multaque perpessi claro sub Iasone tandem contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:1)
Caeli quoque nubila vexant excutiuntque feri rutilos concursibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:13)
Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, accipiunt ventos a tergo mille carinae multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION