라틴어 문장 검색

quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu, agitari coepta esset tribuniciis procellis et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pignera coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore adsuescitur, animos eorum consociasset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 5:1)
cum his primam periculi procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 103:1)
ceterum multo Appio quam Fabio violentior fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 649:1)
hic cum in medio patrum agmine constitisset eminens inter alios, velut omnes dictaturas consulatusque gerens in voce ac viribus suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 130:1)
alia vox nulla violenta audita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 543:1)
iam inclinata res erat, sed turba hostium et fuga impediebatur et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi erat, cum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis victoriam quam proelium diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 87:1)
in qua trepidatione tantum afuit ut civilia certamina terror externus cohiberet, ut contra eo violentior potestas tribunicia impediendo dilectu esset, condiciones impositae patribus, ne quis, quoad bellatum esset, tributum daret aut ius de pecunia credita diceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 324:1)
et ut nondum satis claram victoriam, sic prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 334:2)
exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 64:1)
tenuit Aemilia lex violentos illos censores C. Furium et M. Geganium, qui quid iste magistratus in re publica mali facere posset indicarunt, cum ira finitae potestatis Mam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 480:2)
pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cum in hostem invehitur incompositisque adversus equestrem procellam subitum pavorem offundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 56:1)
circa Padus amnis - maior Padus ac violentior Rhodano;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 445:2)
Hannibalemque ex acie redeuntem dixisse ferunt tandem eam nubem quae sedere in iugis montium solita sit cum procella imbrem dedisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 375:1)
et qui tantas iam nunc procellas proelia atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam iuventutem censes facturum et ubi extemplo res verba sequitur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 475:1)
quid violentius capta Capua fieret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 118:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION