라틴어 문장 검색

ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 472:1)
Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 491:1)
ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta vivi capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex inproviso oppressi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 507:1)
nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 554:1)
postquam his parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 568:1)
Romanorum minus mille interfecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 620:2)
si aut pacem in Italia aut id bellum eumque hostem haberemus in quo neglegentiae laxior locus esset, qui vestris studiis, quae in campum ad mandandos quibus velitis honores adfertis, moram ullam offerret, is mihi parum meminisse videretur vestrae libertatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 94:1)
quem ad modum pedites equitesque optamus ut validiores, si minus, ut pares hosti habeamus, ita duci hostium parem imperatorem quaeramus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 99:1)
cum qui est summus in civitate dux eum legerimus, tamen repente lectus, in annum creatus adversus veterem ac perpetuum imperatorem comparabitur, nullis neque temporis nec iuris inclusum angustiis quo minus ita omnia gerat administretque ut tempora postulabunt belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 100:1)
itaque minus duo milia hominum ex tanto exercitu, et ea maior pars equitum, cum ipso duce effugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 194:1)
plus tamen duo milia hostium eo die caesa traduntur, Romani minus quadringenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 216:1)
solis fere occasu Nero diem noctemque nequiquam fatigatis equis hominibusque, ne viso quidem hoste rediens, adeo graviter est ab consule increpitus ut per eum stetisse diceret quo minus accepta ad Cannas redderetur hosti clades.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 217:1)
quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 364:1)
caedem promiscuam militum atque oppidanorum factam, nec quicquam puberum arbitrari superesse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 383:1)
munientibus supervenit Marcellus ab Agrigento iam occupato, cum frustra eo praevenire hostem festinans tetendisset, rediens, nihil minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obvium fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 456:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION