라틴어 문장 검색

nec minus saevum spectaculum erant ipsi, tergis ferarum et ingentibus telis horrentes, cum turbam populi per inscitiam parum vitarent, aut ubi lubrico viae vel occursu alicuius procidissent, ad iurgium, mox ad manus et ferrum transirent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장13)
nam 'paeniteat' parum videatur est, ut in heauton timorumeno at enim quantum hic operis fiat paenitet, hoc est parum videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5487)
et, si de 30 aliis minus, de duobus tamen quos a te scio laudari solere, Caesare et Marcello, audirem non minus libenter quam audivi de eis qui fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:3)
Nam si partes aliquae plus gravitarent, aliae minus, quàm pro quantitate materiae, Planeta totus, pro genere partium quibus maximè abundet, gravitaret magis vel minus quàm pro quantitate materiae totius.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 22:2)
Atque hoc eo magis est in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dii ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum inpellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inveteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:1)
Cum autem Artifices parum accurate operari soleant, fit ut Mechanica omnis a Geometria ita distinguatur, ut quicquid accuratum sit ad Geometriam referatur, quicquid minus accuratum ad Mechanicam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:7)
hanc messem satis est si mea reddit humus, gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur carmina, Pieriis invigilate choris, quod venit ex facili, satis est componere nobis, et nimis intenti causa laboris abest, cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 529)
itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politae minimeque elegantes sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipatae dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probaverunt Graecia autem multo minus, Athenienses vero funditus repudiaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:1)
Cum sis consulis pronepos idque per virilem successionem (quamquam id ad causam subiciendam minus attinet), cum sis igitur e semine poetae, cui procul dubio statuas dederant litterae, si trabeae non dedissent (quod etiam nunc auctoris culta versibus verba testantur), a quo studia posterorum ne parum quidem, quippe in hac parte, degeneraverunt, immane narratu est, quantum stupeam sermonis te Germanici notitiam tanta facilitate rapuisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION