라틴어 문장 검색

ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones, ut Africa, Poeni Italia excederent, quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 32:1)
igitur omisso opere pronuntiatum iter signaque raptim ferri sunt coepta, ne naves in terram et obsidionem versae ac minime navali proelio aptae opprimerentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 111:1)
stimulabat aegrum amore uxor socerque, et ita viris equisque abundabat ut subiectae oculis regni per multos florentis annos vires etiam minus barbaro atque inpotenti animo spiritus possent facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 134:1)
pecuniae summam quantam imperaverit parum convenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 220:1)
legatis in singulos dona ne minus quinum milium, comitibus eorum milium aeris, et vestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque qui ex custodia emissi redderentur regi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 238:2)
eadem aestate qua haec decreta Romae et in Africa gesta sunt P. Quinctilius Varus praetor et M. Cornelius proconsul in agro Insubrum Gallorum cum Magone Poeno signis conlatis pugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 240:1)
tumultum equestrem auxit clamor ab legionibus additus, nec stetisset hostium acies, ni Mago ad primum equitum motum paratos elephantos extemplo in proelium induxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 245:1)
simul et peditum legio duodecima, magna ex parte caesa, pudore magis quam viribus tenebat locum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 247:1)
Mago quoque ex subsidiis Gallos integrae legioni opposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 248:2)
Sed donec stetit ante signa Mago, gradum sensim referentes, ordines et tenorem pugnae servabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 251:2)
Mago proximae silentio noctis profectus, quantum pati viae per volnus poterat itineribus extentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 256:1)
Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus, sed metuens etiam ne victor hostis moranti instaret, Liguresque ipsi, relinqui Italiam a Poenis cernentes, ad eos quorum mox in potestate futuri essent deficerent, simul sperans leniorem in navigatione quam in via iactationem volneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia ex volnere moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 259:1)
hinc patre, hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 263:1)
cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur, et quod solliciti erant, omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 279:2)
Laelius Fulviusque adiecerunt et Scipionem in eo positam habuisse spem pacis, si Hannibal et Mago ex Italia non revocarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 303:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION