라틴어 문장 검색

nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit quam Collatiae fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 612:1)
ac nescio an nimis undique eam minimisque rebus muniendo modum excesserint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 15:2)
et ceteri quidem movebant minus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 22:1)
namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos improviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor, gravem se ad maiora vindicem servabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 114:2)
obsidio erat nihilo minus, et frumenti cum summa caritate inopia, sedendoque expugnaturum se urbem spem Porsinna habebat, cum C. Mucius, adulescens nobilis, cui indignum videbatur populum Romanum servientem cum sub regibus esset nullo bello nec ab hostibus ullis obsessum esse, liberum
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 122:1)
eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, parvaque ex re ad rebellionem spectare videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 188:1)
magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Volsco bello virtus atque opera enituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 263:1)
parvo dirimente intervallo castra ponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 263:3)
nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:3)
tum vero ad sellas consulum propere convolavere minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium ad quod tuendum animus deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 301:2)
cessere Aequi campis locoque magis quam armis freti summis se iugis montium tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 324:4)
consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad praecavendum vel ex supervacuo movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:1)
postremum ad urbem a Pedo ducit et ad fossas Cluilias quinque ab urbe milia passuum castris positis populatur inde agrum Romanum custodibus inter populatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi magis, sive ut discordia inde inter patres plebemque oreretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 419:1)
pervicere certe ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia duos parvos ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent et, quoniam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 429:1)
ibi fortuna populi Romani duos hostium exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine confecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 440:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION