라틴어 문장 검색

sed Graecum oppidum in mare expositum totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat, Hispanis retractior a mare trium milium passuum in circuitu murus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 114:1)
quae res non minus quam pugna pridie adversa Emporitanos Hispanos accolasque eorum in deditionem compulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 188:2)
difficilius bellum in Turdetania praetori P. Manlio Celtiberi mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 215:1)
eo minus decerni quicquam potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 221:2)
et ipse adiecit, cum pro Argivis adversus tyrannum bellum susceptum sit, quid minus conveniens esse quam omisso hoste Argos oppugnari?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 298:1)
hostibus repulsis, a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, minus periculi esse, extemplo eos emissurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 313:2)
inde cum audisset descensum difficilis et artae viae esse, brevi per montes circuitu praemissis qui munirent viam, lato satis et patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 319:1)
quae minus infesta ac trepida fuisset, ni Achaei locorum prudentes institissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 328:3)
et difficilior facta oppugnatio erat ni T. Quinctius cum quattuor milibus delectorum militum supervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 340:2)
et hercules, si tales essetis quales esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet, in me quoque vobis quid faceretis minus pensi esse non mirarer;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 355:2)
nam quid minus conveniret quam eos qui pro libertate Graeciae adversus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere amicitiam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 376:1)
ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 415:3)
haec oratio primum animos omnium ad respicienda sua cuiusque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantes, libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 416:1)
altiora loca et difficilia aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 450:3)
labor et aestus mollia et fluida corpora Gallorum et minime patientia sitis cum decedere pugna coegisset, in paucos restantes impetum Romani fecerunt fusosque compulerunt in castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 543:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION