라틴어 문장 검색

simulationem intestinae discordiae remedium timoris inventum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 496:1)
ita dimissis, quo minus consules velle credunt, crescit ardor pugnandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 501:1)
ibi quamquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem recepto pristino animo in futura proelia id certamen fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 569:1)
haud parva res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi quos vellent tribunos auferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 618:1)
addebantur et laudes, quibus haud minus quam praemio gaudent militum animi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 662:2)
necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat, agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 26:1)
grave tempus et forte annus pestilens erat urbi agrisque hominibus magis quam pecori;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 65:1)
neque illum se deprecari, quo minus pergat ut coeperit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 104:3)
quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant, eo acrius contra tribuni tendebant ut plebi suspectos eos criminando facerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 167:1)
Aulus inquit ille Verginius, quia in Capitolio non fuit, minus supplicii quam Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 213:1)
alterum Nautius contra Sabinos duxit castrisque ad Eretum positis, per expeditiones parvas, plerumque nocturnis incursionibus, tantam vastitatem in Sabino agro reddidit ut comparati ad eam prope intacti bello fines Romani viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 279:1)
inde composite agmine non itineri magis apti quam proelio, si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 296:1)
is metus perculit ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen ut quoniam ipsi quinquennium elusi essent parvumque id plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 326:1)
graves quoque aetate electos novissimis suffragiis ferunt, quo minus ferociter aliorum scitis adversarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 353:2)
versarent in animis secum unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus, atque in medium quid in quaque re plus minusve esset conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 362:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION