라틴어 문장 검색

Hic Catulus 'Etsi heri' inquit 'id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle ab Antiocho audita dicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 14:1)
tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 16:3)
quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:2)
hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem veri falsi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:3)
Sed de inconstantia totius illorum sententiae - si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil adprobantis - sit ut opinor dictum satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:9)
Ergo i qui negant quicquam posse oonprendi haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae, vel potius etiam totam vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 42:3)
sed prius potestis totius eorum rationis quasi fundamenta cognoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:2)
Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa conprenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:7)
Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:3)
Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt confundere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:5)
nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare cu'm aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:2)
'Si' inquis 'deus te interroget sanis modo et integris sensibus num amplius quid desideras, quid respondeas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 108:9)
Quattuor sunt capita quae concludant nihil esse quod nosci percipi conprehendi possit, de quo haec tota quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 112:2)
Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura - cur non extimescam opinandi temeritatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 116:3)
nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse 'o pietas animi', si modo id somniavit, ut si vigilans audiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION