라틴어 문장 검색

haec suadeo, qui ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis malisque meis didici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 90:2)
nihil tamen aut de consule mittendo in Asiam mutandum aut minuendas eius copias censuerunt metu, ne cum Gallis foret bellandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 590:1)
non plus mali meritos Aetolos Antiochi bello quam boni ante, cum adversus Philippum bellatum sit, fecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 93:1)
integris viribus regionis eius feroces ad bellandum habebat viros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 151:4)
ex hostibus eos accusatores factos, et periculum esse ne victi magis timendi forent quam bellantes fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 413:2)
et ex Hispaniis citeriorem in armis esse et cum Celtiberis bellari sciebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 5:1)
colonia Graviscae eo anno deducta est in agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 339:1)
postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 453:1)
Fulvius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naves impositos praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 488:1)
ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 561:1)
Etruscorum ante quam Ligurum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 148:5)
nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum Perseo esse et, quod vivo Philippo expectatum, morte eius interpellatum est, id post mortem Philippi futurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 270:2)
si contentus bene re gesta quiesset eo die, vel pacis honestae condicionem habiturum vel plurimos belli socios qui fortunam sequerentur si bellare mallet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 650:1)
haec lenitas praetoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius avariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio praetore erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 40:1)
responsum sine effectu tulerunt, voluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 227:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION