라틴어 문장 검색

quod si esset aliter et aliquid intellegerem ab Antonio praetermissum, non essem tam inurbanus et paene inhumanus, ut in eo gravarer, quod vos cupere sentirem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 365:8)
Tum Sulpicius 'an ergo' inquit 'oblitus es, Crasse, Antonium ita partitum esse tecum, ut ipse instrumentum oratoris exponeret, tibi eius distinctionem atque ornatum relinqueret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 366:1)
' Hic ille 'primum quis Antonio permisit,' inquit 'ut et partis faceret et utram vellet prior ipse sumeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 366:2)
' 'Verba igitur' inquit Crassus 'mihi reliquit Antonius, rem ipse sumpsit.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 366:5)
Instituenti mihi, Quinte frater, eum sermonem referre et mandare huic tertio libro, quem post Antoni disputationem Crassus habuisset, acerba sane recordatio veterem animi curam molestiamque renovavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 1:1)
Iam M. Antoni in eis ipsis rostris, in quibus ille rem publicam constantissime consul defenderat quaeque censor imperatoriis manubiis ornarat, positum caput illud fuit, a quo erant multorum [civium] capita servata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 10:1)
quod si quis erit, qui ductus opinione vulgi aut Antonium ieiuniorem aut Crassum pleniorem fuisse putet, quam quo modo a nobis uterque inductus est, is erit ex eis, qui aut illos non audierit aut iudicare non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 16:2)
nam fuit uterque, ut exposui antea, cum studio atque ingenio et doctrina praestans omnibus, tum in suo genere perfectus, ut neque in Antonio deesset hic ornatus orationis neque in Crasso redundaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 16:3)
Tum Crassus 'cum auctoritas atque amicitia vestra tum Antoni facilitas eripuit' inquit 'mihi in optima mea causa libertatem recusandi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 19:1)
Una est enim, quod et ego hesterno die dixi et aliquot locis antemeridiano sermone significavit Antonius, eloquentia, quascumque in oras disputationis regionesve delata est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 22:2)
Quid tam dissimile quam ego in dicendo et Antonius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:2)
Videtisne, genus hoc quod sit Antoni?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:4)
Ergo haec et agenda sunt ab oratore, quae explicavit Antonius, et dicenda quodam modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 37:2)
Equidem cum audio socrum meam Laeliam - facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper, quae prima didicerunt - sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Naevium videar audire, sono ipso vocis ita recto et simplici est, ut nihil ostentationis aut imitationis adferre videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 45:1)
'At enim non sine meo periculo' Crassus inquit 'possum, Sulpici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te simillimum dixit sibi videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION