라틴어 문장 검색

Cum annos iam compluris societas esset, et cum saepe suspectus Quinctio Naevius fuisset neque ita commode posset rationem reddere earum rerum quas libidine, non ratione gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset Naevius, et moritur repentino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 1:1)
deinde M. Livius in aerarium venit et praeter Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et triginta tribus, aerarios reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condemnatum consulem et censorem fecissent, neque infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 522:1)
Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro De Poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Naevium dicere in eo carmine quod de eodem bello scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 45:1)
cum censores ob inopiam aerarii se iam locationibus abstinerent aedium sacrarum tuendarum curuliumque equorum praebendorum ac similium his rerum, convenire ad eos frequentes qui hastae huius generis adsueverant, hortarique censores ut omnia per inde agerent locarent ac si pecunia in aerario esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 229:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION