라틴어 문장 검색

per eos ipsos dies, quibus Philippus in Achaia fuit, Philocles, praefectus regius, ex Euboea profectus cum duobus milibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis saltum Cithaeronis transcendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 287:1)
itaque revocatis qui discurrerant ad praedandum militibus instructisque, ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus cum multis inde vulneribus recessit Philippoque se venienti ex Achaia coniunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 290:2)
bellum suo nomine Longarus cum Demetrio, Philippi patre, gesserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 311:1)
Attali legatis - nam ii quoque per id tempus venerant - mandat ut Aeginae rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adiuncta bello maritimo, sicut ante, Philippum urgeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 312:2)
nec Philippus segnius - iam enim in Macedoniam pervenerat - adparabat bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 313:2)
quibus enim de causis experta inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent, compositam semel pacem servare eos debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 319:2)
qui cum legatis vestris Romae responderi ita iussissent, 'Quid ad nos venitis, Aetoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 320:2)
', iidem nunc ut bellum secum adversus Philippum geratis postulant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 320:3)
et antea propter vos et pro vobis arma sumpta adversus eum simulabant, nunc vos in pace esse cum Philippo prohibent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 321:1)
Philippi regnum officere aliquid videtur libertati vestrae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 329:1)
sero ac nequiquam, cum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quaeretis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 330:2)
hoc eodem loco iidem homines de eiusdem Philippi pace triennio ante decrevistis iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare volunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 332:2)
circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 340:1)
nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod obicere ultra possim?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 347:1)
haec pro nobis dicta sint, haec adversus Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum amicorumque caedes et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem vos, quo propiores Macedoniae estis, melius nostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 362:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION