라틴어 문장 검색

Quibus cum diuersae uiae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:5)
Quo leuato, si in destillatione crassa facta pituita est, uel in grauedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fouendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 4:1)
ac lectione uti uehementi, quae primo impedita tussi, post eam uincit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 1:8)
potui uero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 4:5)
si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:6)
- Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum uel hysopum uel piperis acetabulum uel scamoniae paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 1:3)
Pulticula etiam, cum qua paulum ex fauo uetere cocti sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto adsumpta, efficacia sunt, atque ea aqua, in qua uel palmulae uel malum Cotoneum uel arida sorba uel rubi decocti sunt, potata.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 8:1)
si qua singulis uel etiam paruis adcommodata sunt, in ipsorum locum differam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 3:1)
Excisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reuerterunt et causam mortis adtulerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 8:1)
Tum si qua in alis uel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 33:1)
Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda uel malua contrita uel faeni Graeci liniue semen ex passo coctum superdandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 34:1)
His in sole uitligo perunguitur, deinde non ita multo post, ne nimis erodatur, eluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 72:1)
at si asperum et crassum est, etiam post curationem uestigium aliquod relinquit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:5)
testa ossis, si qua excessit, recipienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:5)
In testiculis uero si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis a talo mittendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION