라틴어 문장 검색

non enim, ut ab Romulo traditum ceteri servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure omnibus datum est, sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 445:2)
inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse dictitans, primoresque patrum, quos Servi rebus favisse credebat, interfecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 497:1)
et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 558:1)
Numitoris filia a Marte compressa nati Romulus et Remus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha3)
urbs a Romulo condita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha5)
Romulus consecratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha11)
nam priores ita regnarunt ut haud immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctae multitudinis addiderunt, numerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 3:2)
romule pater, tu mentem tuam, qua quondam arcem ab his iisdem Sabinis auro captam recepisti, da stirpi tuae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 188:1)
virum honoratissimae imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani iuris, iacere vinctum inter fures ac latrones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 642:1)
quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 35:3)
pontifices, augures Romulo regnante nulli erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 43:1)
in eum milites carmina incondita aequantes eum Romulo canere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 213:2)
spolia in aede Iovis Feretri prope Romuli spolia quae, prima opima appellata, sola ea tempestate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 214:1)
hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum aedem Feretri Iovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 218:1)
aversari enim omnes opiniones licet, cum auctor pugnae recentibus spoliis in sacra sede positis, Iovem prope ipsum, cui vota erant, Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 222:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION