라틴어 문장 검색

Fabioque ea provincia, Plautio Hernici evenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 115:2)
Fabius collega eius incaute atque inconsulte adversus Tarquinienses pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 153:3)
novi consules inde, M. Fabius Ambustus iterum et M. Popilius Laenas iterum, duo bella habuere, facile alterum cum Tiburtibus, quod Laenas gessit, qui hoste in urbem compulso agros vastavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 167:1)
quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia consularia haberi volebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 176:1)
in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 178:1)
creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus tertium T. Quinctius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 189:2)
duo interreges C. Sulpicius et M. Fabius interpositi obtinuere, quod dictator frustra tetenderat, mitiore iam plebe ob recens meritum levati aeris alieni, ut ambo patricii consules crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 219:1)
dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium nullo terrore belli, sed ne Licinia lex comitiis consularibus observaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 227:2)
magister equitum dictatori additus Q. Servilius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 227:3)
hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 287:1)
magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 294:2)
haec agitata occultis coniurationibus necdum volgata in omnes consilia invenit novus consul C. Marcius Rutulus, cui Campania sorte provincia evenerat, Q. Servilio collega ad urbem relicto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 438:1)
duo interreges fuere, M. Valerius ac M. Fabius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 31:1)
namque M. Fabius, captivus Romanus, cum per neglegentiam custodum festo die vinculis ruptis per murum inter opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 234:3)
factoque senatus consulto ut duo milia quingenti homines eo scriberentur, tres viros coloniae deducendae agroque dividundo creaverunt K. Duillium T. Quinctium M. Fabium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 240:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION