라틴어 문장 검색

iam pro imperio Valerius discedere a privato lictores iubebat, cum fractis animis Appius vitae metuens in domum se propinquam foro insciis adversariis capite obvoluto recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 525:1)
id modo a multitudine conclamatum est ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 545:3)
placebat Valerium Horatiumque ire in Aventinum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 558:2)
cum vasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro praeter paucos seniorum nemo esset, vocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam Horatius ac Valerius vociferabantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 565:1)
tum Valerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus videretur revocandam componendasque res, decemviris quoque ab ira et impetu multitudinis praecavere iubentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 573:1)
per interregem deinde consules creati L. Valerius M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 600:1)
Horatio Sabini, Valerio Aequi evenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 638:2)
Valerius adversus coniunctos iam in Algido exercitus Aequorum Volscorumque sustinuit consilio bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 659:2)
non Appio duce rem geri, sed consule Valerio, ab liberatoribus populi Romani orto, liberatore ipso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 672:1)
cohortes sibi quaeque centuriones legerunt, bini senatores singulis cohortibus praepositi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 770:1)
ego quantum in tanto intervallo temporum conicio, cum Valerio atque Horatio consulibus, qui praeter Volscos et Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu triumphus esset, verecundiae fuit pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum, ne etiamsi impetrassent magis hominum ratio quam meritorum habita videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 788:1)
soli ex consularibus Valerius atque Horatius non intererant consiliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 68:1)
Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam sperandus fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum emisse, ciboque obiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum in servitutem perlici posse, ut senatorem concoquere civitas vix posset regem ferret, Romuli conditoris, ab dis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 168:2)
Valerius Antias atque Q. Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 244:1)
tum abici passim arma ac dedi hostes coepti, castrisque et his captis hostes praeter senatores omnes venum dati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 312:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION