라틴어 문장 검색

Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus sacerdotibus Naneae.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장13)
Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset Antiochus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장15)
circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장34)
Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장9)
De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장19)
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장22)
fiebat ut et ipsi reges locum honorarent et templum maximis muneribus illustrarent,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장2)
Simon autem de tribu Belgae praepositus templi constitutus dissentiebat a principe sacerdotum de dispensatione in civitate.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장4)
decipi vero eos, qui credidissent loci sanctitati et honorati per universum mundum templi venerationi inviolabili tutelae, omnino impossibile esse.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장12)
hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장30)
ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri iniquae in palaestra praebitionis post disci provocationem
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장14)
Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico; et alia vendiderat Tyri et per vicinas civitates.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장32)
Non contentus autem his, ausus est intrare templum universae terrae sanctissimum, ducem habens Menelaum, qui legum et patriae fuit proditor,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장15)
Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장21)
contaminare etiam, quod in Hierosolymis erat, templum et cognominare Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis Hospitalis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION