라틴어 문장 검색

Praeterea putant id quoque ad ista, quae dixi, accedere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 6:1)
Venit, accessit, ligna subdidit, submovit Graecos, ignem admovit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 8:3)
Nam si ad ea omnia quae de Scipione illo vera dixi, addidero et Hannibalem in Africa superavit, quod est falsum, universa quoque illa quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 11:2)
Illud opus durum, ut Setinum accessimus finem:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IX 7:3)
Hoc ubi accepit Peripateticus, Unus igitur, inquit, congius amphoram facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non fit amphora vini et, cum accessit, fit amphora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 12:1)
sed cum accedit et additur, non ille unus facit amphoram, sed supplet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 14:2)
Cumque digressi essemus, Non tempestive, inquit Favorinus, hunc hominem accessimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 5:1)
Ibi alvo mihi cita et accedente febri rapida decubueram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 3:1)
Eo Calvisius Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris decederetque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 4:1)
At ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagravit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam dives ex Asia, magno, ut videbamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis corporis animique deliciis affluens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 8:1)
Qui cum nihil admodum super vite aut arbore colenda sciret, videt forte vicinum rubos alte atque late obortas excidentem, fraxinos ad summum prope verticem deputantem, suboles vitium e radicibus caudicum super terrain fusas revellentem, stolones in pomis aut in oleis proceros atque derectos amputantem, acceditque prope et cur tantam ligni atque frondium caedem faceret percontatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 8:2)
Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Favorinus accessit conlocutusque est, nobis multisque aliis praesentibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 3:1)
Primus erat titulus reginae suae Elizabethae, cui etiam accesserat pactum illud, quo se proceribus quorum auxiliis regnum adeptus est obstrinxerat, de nuptiis cum illa contrahendis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:19)
Accedebat et alia caussa comitiorum non parva.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:6)
Staffordos autem in comitatu Wignorniensi arma cepisse, et ad urbem Wigorniae prope accessisse, eamque oppugnare in animo habere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION