라틴어 문장 검색

Quod duces magni faciunt rebus affectis, ut hilaritatem de industria simulent et adversas res adumbrata laetitia abscondant, ne militum animi, si fractam ducis sui mentem viderint, et ipsi collabantur, id nunc tibi quoque faciendum est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 28:2)
minus enim homines de- siderant ea, ex quibus nihil gaudi laetitiaeque per- ceperant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 65:4)
Atqui hoc dicit, illam extolli vult et deprimi, quoniam laetitia ob recte factum clara magnificaque est, ira ob alienum peccatum sordida et angusti pectoris est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 30:3)
Extollenda itaque fovendaque talia ingenia et in laetitiam evocanda sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 105:2)
Etiam si alii primam frontem tenebunt, te sors inter triarios posuerit, inde voce, adhortatione, exemplo, animo milita ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 49:4)
Hunc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua et laetitia alta atque ex alto veniens, ut qui suis gaudeat nec maiora domesticis cupiat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:1)
Ne gaudium quidem quod ex virtute oritur, quamvis bonum sit, absoluti tamen boni pars est, non magis quam laetitia et tranquillitas, quamvis ex pulcherrimis causis nascantur ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 75:1)
Quaedam enim, etiam si in summam rei parva sunt et subduci sine ruina principalis boni possunt, adiciunt tamen aliquid ad perpetuam laetitiam ex virtute nascentem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 113:1)
membra laetitia stupent.
(세네카, Hercules Furens 9:16)
et ipse lateri iunctus atque haerens tuo sublimis inter civium laeta omina incessit habitu atque ore laetitiam gerens princeps superbo:
(세네카, 옥타비아 10:22)
recollige animum, recipe laetitiam, precor.
(세네카, 옥타비아 11:23)
laetitia iuvenem, frons decet tristis senem.
(세네카, 파이드라 6:15)
sed quoniam non es veritus concredere nobis, accipe commissae munera laetitiae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 105)
tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes, omnia tu nostrae tempora laetitiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 119)
multos illa dies incomptis maesta capillis sederat, iniusto multa locuta salo, et quamvis numquam post haec visura, dolebat illa tamen, longae conscia laetitiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 156)

SEARCH

MENU NAVIGATION