라틴어 문장 검색

Ergo actiones nostrae nec parvae sint nec audaces et improbae, in vicinum spes exeat, nihil conemur, quod mox adepti quoque successisse miremur, Demus operam, ne accipiamus iniuriam, quia ferre nescimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:5)
Non gratulor tamquam viro forti, sed tanquam consulatum praeturamve adepto;
(세네카, De Providentia, book 1 38:5)
Proximum ab his erit, ne aut in supervacuis aut ex supervacuo laboremus, id est, ne quae aut non possumus consequi concupiscamus, aut adepti vanitatem cupiditatium nostrarum sero post multum pudorem intellegamus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 110:1)
aliud est studiosus sapientiae, aliud iam adeptus sapientiam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 126:3)
petatur solus hic, poenas luat quas debet, alto cinere cumulabo domum;
(세네카, 메데아 3:20)
sin caede mea cumulare parat luctus nostros, invidet etiam cur in patria mihi saeva mori?
(세네카, 옥타비아 14:2)
fraude est adeptus, fraude turbavit domum,
(세네카, Thyestes 230:1)
a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 459)
ita personam suam deus arbiter et ratio naturae consummatae felicitatis dote sociata cumulaverunt;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:4)
I nunc et legibus me ambitus interrogatum senatu move, cur adipiscendae dignitati hereditariae curis pervigilibus incumbam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 1:1)
Optantii clarissimi viri nuper vita functi filiam, quod deo prosperante succedat, licet a matre pupillae in coniugium petierit obtinueritque, parum tamen votorum suorum promotum censet effectum, nisi assensum tuum super his omnibus seu sedulitate sua seu precatu nostrae intercessionis adipiscatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 2:1)
nam cum videmus in huiusmodi disciplinam iuniorum ingenia succrescere, propter quam nos quoque subduximus ferulae manum, copiosissimum fructum nostri laboris adipiscimur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 1:2)
Oneras, consummatissime pontificum, verecundiam meam, multifaria laude cumulando si quid stilo rusticante peraravero.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:1)
perque haec spes opesque istius raptim saltuatimque cumulari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 5:3)
nam ita ex his pauci, quod reliquorum pace sit dictum, solam clericatus diuturnitatem pro meritis autumant calculandam, ut nos in antistite consecrando non utilitatem velint eligere sed aetatem, tamquam diu potius quam bene vivere debeat accipi ad summum sacerdotium adipiscendum pro omnium gratiarum privilegio decoramento lenocinamento.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION