라틴어 문장 검색

mos vetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 505:1)
ceterum se neque arma iis adempturum neque obsides imperaturum - quippe ea pignera timentium rebellionem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 507:1)
se libera arma relinquere, solutos animos - neque se in obsides innoxios, sed in ipsos, si defecerint, saeviturum, nec ab inermi, sed ab armato hoste poenas expetiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 507:2)
duos pro obsidibus retineri ab Scipione iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 515:2)
stipendium eius anni duplex et frumentum sex mensum imperatum sagaque et togae exercitui, et obsides ab triginta ferme populis accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 51:1)
obsides centum arbitratu Scipionis darent, ne minores quattuordecim annis neu triginta maiores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 496:1)
id quaeri, ut obsidem Achaeorum iuventutem educeret ex Peloponneso ad inligandam Romano bello gentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 282:2)
petentibus iisdem, qui non reddebantur obsides, ut ab Norba ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum ut Signiam et Ferentinum transirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 20:1)
obsides Carthaginiensium Setiae custodiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 337:1)
in timore civitas fuit obsides captivosque Poenorum ea moliri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 348:2)
itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi, et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 349:1)
coniuratio servorum facta de solvendis Carthaginiensium obsidibus oppressa est, duo milia D necati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha7)
cum Philippo ita convenit ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret legatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 156:1)
si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 157:1)
urbem pro arce habiturus Philippus adversus Graeciae civitates et principes inde evocatos per speciem colloquendi quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent, retinuerat pro obsidibus, et praeter quingentos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum octingentos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 160:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION