라틴어 문장 검색

nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit, in iuvenioribus tamen:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장84)
Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante vicensimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus, utique si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장86)
ex ceteris iuniores.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장80)
Solent etiam in adulescentibus ex eo morbo vomicae fistulaeque oriri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장84)
Item mitti iunioribus feminis uterum non gerentibus vetus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장3)
Maturius etiam puero quam iuveni, aestate quam hieme dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장39)
Ac ne illud quidem in controversiam venit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuvenes robusti, qui vel ex toto carent febre, vel certe satis liberales intermissiones habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장85)
quia facilius sanescit puer vel adulescens quam senior, valens quam infirmus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장41)
Esse autem chirurgus debet adulescens aut certe adulescentiae propior;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM12)
Sed neque saepe neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est, infirmus quam valens, levi quam graviore inflammatione adfectus, is cuius corpus digeritur quam is cuius astrictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장132)
Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, facilius uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 72:2)
At prodest iuuenibus et omnibus plenis;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 4:3)
Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 5:2)
Quod ad aetates uero pertinet, pueri proximique his uere optime ualent, et aestate prima tutissimi sunt, senes aestate et autumni prima parte, iuuenes hieme quique inter iuuentam senectutemque sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 17:1)
Inimicior senibus hiemps, aestas adulescentibus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION