라틴어 문장 검색

tum legiones classesque et, quod raro alias, praetorianus urbanusque miles in aciem deducti, Oriens Occidensque et quicquid utrimque virium est a tergo, si ducibus aliis bellatum foret, longo bello materia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장6)
Forte inter Padum viamque patenti campo duae legiones congressae sunt, pro Vitellio unaetvicensima, cui cognomen Rapaci, vetere gloria insignis, e parte Othonis prima Adiutrix, non ante in aciem deducta, sed ferox et novi decoris avida.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장1)
Exim Bononiae a Fabio Valente gladiatorum spectaculum editur, advecto ex urbe cultu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장1)
quin potius mora noctis unius, advectis tormentis machinisque, vim victoriamque nobiscum ferimus?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장10)
Domitianum, postquam nihil hostile metuebatur, ad duces partium progressum et Caesarem consalutatum miles frequens utque erat in armis in paternos penatis deduxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장9)
impedimenta legionum cum imbelli turba Novaesium missa ut inde terrestri itinere frumentum adveherent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장2)
deductis olim et nobiscum per conubium sociatis quique mox provenerunt haec patria est;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장5)
exhortatio ducum non more contionis apud universos, sed ut quosque suorum advehebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장4)
inde ad Atticam accesserunt ac suas copias in campum Marathona deduxerunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:2)
itaque Pydnam eum deduci iussit et quod satis esset praesidii dedit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 5:3)
is usque eo vitae statum commutatum ferre non potuit, postquam in patriam rediit pater (namque appositi erant custodes, qui eum a pristino victu deducerent), ut se de superiore parte aedium deiecerit atque ita interierit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 5:1)
mulieres nihilo setius Callicratem in aedem Proserpinae deducunt ac iurare cogunt, nihil ab illo periculi fore Dioni.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 5:1)
cum eum propter invidiam cives sui praeficere exercitui noluissent duxque esset delectus belli imperitus, cuius errore res eo esset deducta, ut omnes de salute pertimescerent, quod locorum angustiis clausi ab hostibus obsidebantur, desiderari coepta est Epaminondae diligentia:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 1:2)
hic equitibus profligatis, interfecto duce Cratero, multis praeterea et maxime nobilibus captis pedester exercitus, quod in ea loca erat deductus, ut invito Eumene elabi non posset, pacem ab eo petiit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:1)
hic ab Agnone accusatus, quod Piraeum Nicanori prodidisset, ex consilii sententia in custodiam coniectus Athenas deductus est, ut ibi de eo legibus fieret iudicium.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION