라틴어 문장 검색

Et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus. Sed et hi, qui urbem succenderant, occurrerunt eis,
(불가타 성경, 판관기, 20장42)
Igitur duodecimi mensis ?id est Adar ?tertia decima die, quando verbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quod dominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장1)
super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur;
(불가타 성경, 집회서, 38장38)
Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장7)
Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et iudices tui, de quibus dixisti: "Da mihi regem et principes"?
(불가타 성경, 호세아서, 13장10)
disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 2장3)
Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti.
(불가타 성경, 미카서, 2장8)
Audite hoc, principes domus Iacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis,
(불가타 성경, 미카서, 3장9)
Nunc incide te, filia incisionis! Obsidionem posuerunt super nos; in virga percutiunt maxillam iudicis Israel.
(불가타 성경, 미카서, 4장14)
Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud!
(불가타 성경, 미카서, 7장3)
Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장3)
Iosue, dum implet verbum, factus est iudex in Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장55)
et dissolutus est. Et dixit his, qui residui erant: " Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장8)
Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bellum, et timuerunt et formidaverunt in corde suo et accenderunt focos in castris suis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장28)
Quoniam frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION