라틴어 문장 검색

Illum exspirantem socii atque extrema gementem obliti ignoto camporum in pulvere linquunt, Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:14)
Extemplo Turni sic est adfata sororem diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro virginitate sacravit):
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 7:2)
fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti religio et quae caeruleo sunt numina ponto:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 9:3)
Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres convertunt clamore fugam, mirabile visu, aetheraque obscurant pennis hostemque per auras facta nube premunt, donec vi victus et ipso pondere defecit, praedamque ex unguibus ales proiecit fluvio penitusque in nubila fugit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 12:6)
It tristis ad aethera clamor bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:11)
Discurrunt alii ad portas primosque trucidant, ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:14)
ingens fragor aethera complet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:14)
Harum unam celerem demisit ab aethere summo Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:4)
ruit arduus aether et pluvia ingenti sata laeta boumque labores diluit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:6)
quacumque illa levem fugiens secat aethera pinnis, ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras insequitur Nisus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:6)
qua se fert Nisus ad auras, illa levem fugiens raptim secat aethera pinnis Tum liquidas corvi presso ter gutture voces aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis nescio qua praeter solitum dulcedine laeti inter se in foliis strepitant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:7)
Altior ac penitus terrae defigitur arbos, aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 12:3)
Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether coniugis in gremium laetae descendit et omnis magnus alit magno commixtus corpore fetus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:6)
furit mugitibus aether concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:6)
Tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras, nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION