라틴어 문장 검색

Firmata ac munita civitate Japhet, ab omnibus regnis et insulis Christianorum mercatores vitae necessaria afferentes ad ejus portum accedebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:4)
Principes dehinc Arabiae famam ducis tam gloriosissimam intelligentes, pacem et ipsi pariter et amicitiam cum eo componebant, sub hac conditione, ut pacifice Jerusalem et Joppen sui mercatores, omnia corpori necessaria afferentes, sine interdictione cum Christianis pretio mutuarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:1)
et allata sunt abundanter universa tam Joppen quam Jerusalem in armentis, bobus, ovibus et equis, vestibus et annona, et omnia aequo pretio cum Christianis [0576A] mutuabant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:3)
Post haec non multa mora Tankradus duci Jerusalem occurrit in adventu Natalis Domini a praesidio Tabariae, quod dux idem vallo et insuperabili munitione in montis arduo reaedificaverat, et Tankradus dono ducis ad tuendum susceperat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:1)
Tankradus super his cum duce sumpto consilio, acquievit Turcorum precibus, et plurima munera byzantiorum, auri et argenti et ostri ab eis et Grosso Rustico suscipiens, terram minime post hac bello commovit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:2)
Dux quidem Godefridus summa cum charitate ea quae obtulerant suscepit, et benigne eos allocutus, navali hospitio remisit, asserens se aliquantulum infirmitate detentum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:4)
Aptatis siquidem ingeniis, quibus Caiphas vinceretur in terra et in mari, fama luctuosa allata est in Joppen ducem Godefridum summum principem jam obiisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:7)
[0579D] Post quatuor dies, allato Wernero in Jerusalem, dux vehementius infirmitate coepit laborare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:1)
licet alius donum ejusdem civitatis susceperit, cum nondum obsessa vel capta fuerit, et cum Geldemari Carpenel virtus et manus sibi aequiparari non possit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:8)
Capta autem civitate Caiphas, Geldemarus Carpenel, quia eamdem, si caperetur, dono ducis susceperat, quem obiisse nondum sciebat, milites et pedites suos convocat ad civitatem retinendam ac muniendam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 52:1)
Gaveras itaque princeps civitatis, benigne eum suscipiens et in fide, in manu et tutamine illius urbem reddidit, ac universum thesaurum civitatis cum [0584A] plurima veste pretiosa illi praesentans, ut de his remuneraretur, exoravit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:6)
sed de omnibus sibi praesentatis, nihil suscipiens, retinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:7)
- Baldewinus per legatos convenitur ut fratris loco regnum Hierosolymitanum suscipiat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 59:2)
Quapropter te unanimiter invitant ut festinato venias, et loco fratris regnum suscipias, et in throno ejus sedeas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:7)
Baldewinus benigne legationi et verbis eorum aurem adhibuit, promittens se post non multum temporis, rebus suis ordinatis, Jerusalem velle descendere et, Deo prosperante, regnum consilio eorum suscipere atque disponere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION