라틴어 문장 검색

ille sollicitari debet, cui haec noua sunt, aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 4:5)
quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec ualetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 2:1)
At uenter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda ualetudine adsueuit, modo conuenientia iis, quae adsumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 5:1)
interdum etiam eiusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alui sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 18:1)
Aluus in hac ualetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae conuenientia iis, quae adsumuntur, reddit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 6:5)
siquidem in quo omnia haec sunt, is ex toto tutus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 9:4)
hi tutiores quidem sunt, quam qui supra conprehensi sunt, si adtendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 26:4)
At firmus puer et robustus senex et grauida mulier ualens tuto curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 3:1)
idque auxilium ut minus uehemens, ita magis tutum neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 5:2)
Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est post tempus accessionis, tuto lauari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 3:4)
At si circumitum habere ea febris solita est, sic ut tertio quartoue die reuertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 3:5)
neque solum aurata tuta aut sparus sed etiam lolligo, lucusta, polypus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 2:2)
Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 1:3)
Tutissimum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamuis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 18:2)
Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius ualetudo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION