라틴어 문장 검색

omissa enim spe per unam dimicationem rei decernendae rursus populari agros et urere tecta vicosque expugnare coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 399:1)
neque ego Cium expugnavi, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuvi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 443:1)
inde cum omni genere tormentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinare animos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 203:1)
Castra eo die Gallorum expugnata direptaque, et Comum oppidum post dies paucos captum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 452:1)
itaque omnia simul est aggressus et tecta murosque restituere et partim redimere servientes Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere, partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 479:1)
, Acarnanas, Leucade urbe quod caput est Acarnanum expugnata, in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIII Periocha4)
quid enim, si hoc expugnaverint, non temptabunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 25:1)
non enim Gytheum, quod ipsum tamen traditum, non expugnatum esset, sed Lacedaemonem, validissimam urbem viris armisque, oppugnaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 404:1)
eo ipso die Gytheum expugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 309:2)
tres eum civitates tenebant, Zmyrna et Alexandria Troas et Lampsacus, quas neque vi expugnare ad eam diem poterat neque condicionibus in amicitiam perlicere, neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam volebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 495:1)
quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 86:3)
aggredi Larisam constituit ratus vel terrore ceterarum expugnatarum vel beneficio praesidii dimissi vel exemplo tot civitatium dedentium sese non ultra in pertinacia mansuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 118:1)
haud paulo facilius quam ante duae unam, una duas naves expugnavit cepitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 499:1)
nisi expugnata urbe se eos in castra non reducturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 50:3)
eodem tempore quo pridie, pluribus locis aggressus, cum oppidanos iam vires, iam tela, iam ante omnia animus deficeret, intra paucas horas urbem cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION