라틴어 문장 검색

Rerum quippe divinarum.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 2:11)
Diligebam quippe iniquitatem, et vera, quia divina, sententia est, qua scriptum est in sanctis libris:
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 3:3)
Rependitur quippe et compensatur leve damnum delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis partarum amico utilitatium solidatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 24:2)
Set neque istam sententiam probari accepimus - argutiola quippe haec, sicuti mox ostendemus, frivola et inanis est - neque autem illa quam primo in loco diximus vera et proba videri potest, omnia esse quae pater iusserit parendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 10:1)
Quippe qui ' rufus' color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una 'ruboris' appellatione, nisi cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et ' igneum' aliquid dicit et 'flammeum' et 'sanguineum' et croceum' et 'ostrinum' et 'aureum.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 6:2)
Quippe M. Cato, vir in cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose super ea re opinatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 6:1)
Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus rem dicendam aiunt quam arduam ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 6:1)
pecuniam quippe ingentem cum a discipulis acciperet annuam, pollicebatur se id docere quanam verborum industria causa infirmior fieret fortior, quam rem Graece ita dicebat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, III 8:2)
quippe cum ' lituus' sit virga brevis, in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, quonam modo 'subcinctus lituo' videri potest?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 3:1)
Alioquin, inquit, si iuris ista antiquitas servetur, etiam servus a domino per praetorem dari in adoptionem potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 14:1)
Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur, iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua praeter officium iudicandi nihil ad eos vel periculi vel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius qui apud eos accusatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 20:1)
Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione parum honestis et nimis audacibus ac non viri qui alioqui fuit, sed vafris ac fallaciosis et quasi Graecorum sophistarum sollertiis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 35:1)
Uno quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis vocibus pluribus facit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 6:1)
Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis, altero manente, alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris τη`ν ἐξαίφνησ φύσιν appellavit idque ipsum ita, uti dico, inquit, in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 12:1)
Tunc omisso itinere, quod alioquin maturandum erat, et relictis vehiculis, pergit eum propere videre, nosque de more, quem in locum cumque iret, secuti sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION