라틴어 문장 검색

Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장24)
Et virum regis, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore et aram destruxit;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장25)
Et circuivit Matthathias et amici eius, et destruxerunt aras;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장45)
Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장38)
Et cogitaverunt de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo facerent.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장44)
Et incidit illis consilium bonum, ut destruerent illud, ne umquam illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes; et demoliti sunt altare
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장45)
Et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud, quod fuit prius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장47)
Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장49)
Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장50)
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장53)
et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장56)
Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장59)
Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장1)
Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장68)
et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram civitatem eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION