라틴어 문장 검색

animadvertendum autem versum hunc sine caesura esse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1448)
ergo quia huic proprium nomen de sacerdote finxit, bene dixit 'nec dii texere sui'. et quidam reprehendunt poetam hoc loco, quod in nominum inventione deficitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5389)
et quidam hoc verbum reprehendunt 'usque adeone';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6462)
et bene satis fecit, in quo reprehensus est, quod Mopso Amyntam com- parasset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 183)
quem dolum postquam Iuno animadvertit, ut fraudem fraude superaret, petit a Venere, ut in amorem puellae Adonem inflammaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1820)
circa hunc Staphylus, Oenei pastor, cum animadvertisset ex capellis unam esse pinguissimam, intellexit id pabuli ubertate fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 821)
et sciendum in his tres tantum casus usur- pari, 'haec hordea, haec hordea, o hordea', sicut 'vina, vina, vina', 'mella, mella, mella'. sane reprehensus Vergilius dicitur a Bavio et Maevio hoc versu "hordea qui dixit superest ut tritica dicat".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2104)
nam plerumque plura dicit signa, e quibus unum non sufficit, sed omnia sunt animadvertenda, ut "cum cornix plena pluviam vocat inproba voce et sola in sicca secum spa- tiatur harena".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3622)
quod ideo non est reprehendendum, quod non ea late exsequitur, sed capitatim et breviter transit quae latius explanat in singulis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1775)
his animaduersis agri qualitate deprehensa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2591)
his animaduersis moribus et aetate deprehensis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1231)
"Animadvertis, philosophos eadem disputare quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia subsecuti, sed quod illi de divinis praedicationibus prophetarum umbram interpolatae veritatis imitati sint."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:7)
quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur, ut facile earum sensus appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 35:2)
alius igitur finis verae amicitiae constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit, dixero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:4)
quin etiam necesse erit cupere et optare ut quam saepissime peccet amicus, quo pluris det sibi tamquam ansas ad reprehendendum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION