라틴어 문장 검색

nam antea 'hoc' adverbium loci fuit, quod nunc abolevit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4233)
torpent infractae antea infractae, nunc tamen torpent, ut Turnus ut infractos adverso Marte Latinos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4971)
quod postea in Laconas et in totam Graeciam translatum est, adeo ut et Cicero dicat in libris de re publica, obprobrio fuisse adulescentibus si amatores non haberent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3252)
de more vetusto quia antea per noctem cadavera funerabantur cum faculis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1424)
aetola ex urbe remissos quam condiderunt hi qui de Aetolia venerunt, Graeciae provincia, unde Diomedes habuit socios de tribus eius civitatibus, quas habet Aetolia, Pleurona, Olenon, Calydona.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2391)
Roma enim antea unam tantum Tiberis ripam tenebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5983)
quales threiciae Tanais fluvius est, qui separat Asiam ab Europa, circa quem antea Amazones habitaverunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6591)
et bene 'numquam', siquidem antea saevitiam Mezentii pertulerunt nec se ulti sunt, nunc praebent terga mulieri et ne hinc quidem commoventur dolore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7326)
turnus ut infractos postquam Turnus bello defecisse videt Latinos, antea semper infractos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 11)
sicut nunc ab eo quod est 'voco' 'vocatus' fecit, non 'vocationes'. te maximus actor subaudimus antea gerere consueverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9512)
hinc ait 'quippe', nam infusa aqua inhaerens laxare coeperat telum, quod antea inferebat dolorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4224)
nam alii dicunt eo tempore, quo Xerxes, Persarum rex, invasit Graeciam, cum omnes intra muros laterent nec possent more solito Dianae sacra persolvi, per- venisse ad montes Laconas rusticos et in eius honorem hymnos dixisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 14)
antea enim homines glandibus vescebantur, unde etiam fagus dicta est ἀπο` τοῦ φαγεῖν. hoc videtur dicere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 16)
nam antea quintilis et sextilis dicti sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 122)
qui fabricata navi, quam ab Argo fabricatore Argo appellavit, contractaque iuventute Graeciae, Tiphyn habuit gubernatorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 348)

SEARCH

MENU NAVIGATION