라틴어 문장 검색

iam et duces imperatoria opera exsequuntur, et milites ne ab altera parte prius victoria incipiat adnituntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 258:2)
et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur intento duce ad consilium opportune exsequendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 270:1)
consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera quae cognosse in rem erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 36:1)
se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in aram Apollinis deposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 131:1)
id errore viarum an exiguitate temporis Nero exsequi non potuerit incertum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 214:1)
sedato tandem tumultu exequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 437:2)
omne inde tempus - exiguum id fuit - muniendis castris convehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia milites cum inpigre, tum haudquaquam abiecto animo exequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 537:1)
hanc orationem Virri plures cum adsensu audierunt quam forti animo id quod probabant exsequi potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 195:1)
fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus, pleraque apud multitudinem aut ut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 266:1)
imperata non inpigre solum sed etiam avide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 186:2)
paucis post proelium factum ad Baeculam diebus, cum Scipio rediens iam Tarraconem saltu Castulonensi excessisset, Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex ulteriore Hispania ad Hasdrubalem venere, serum post male gestam rem auxilium, consilio in cetera exsequenda belli haud parum opportuni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 320:1)
his decretis ad exsequenda quae statuerant duces digressi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 325:3)
multos circa unam rem ambitus fecerim, si quae de Marcelli morte variant auctores omnia exsequi velim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 416:1)
viam consilii scelerati sed non ad ultimum dementis exsequi volo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 425:2)
neque ego exsequi possum nec vobis operae est audire singula quae passi sumus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 241:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION