라틴어 문장 검색

sed gelidae circum exanimesque favillae putribus in foveis, atque omnia busta quiescunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권204)
nec adhuc, quae busta, repertum, sed placidus quemcumque rogant mitisque supremi admittat cineris consortem et misceat umbras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권206)
primos ut contigit artus ignis edax, tremuere rogi et novus advena busto pellitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권208)
fama est, defensos acie post busta paterni numinis Herculeos sedem fundasse nepotes, fama minor factis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권251)
"sed non Siculis exorta sub antris monstra nec Ossaei bello cecidere bimembres."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권269)
at procul ingenti Neptunius agmina Theseus angustat clipeo, propriaeque exordia laudis centum urbes umbone gerit centenaque Cretae moenia, seque ipsum monstrosi ambagibus antri hispida torquentem luctantis colla iuvenci alternasque manus circum et nodosa ligantem bracchia et abducto vitantem cornua vultu, terror habet populos, cum saeptus imagine torva ingreditur pugnas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권315)
Non ego, centena si quis mea pectora laxet voce deus, tot busta simul vulgique ducumque, tot pariter gemitus dignis conatibus aequem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권388)
Sed non statim et Iupiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et iocundissimum illic nutricis suae odorem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 7:1)
bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 513:2)
sed vir ac vere Romanus, quodie dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque populi dictum Veios allatum est, cum esset satis altum Ianiculum ubi sedens prospectaret hostem, descendit in aequum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 170:1)
busta aliquantum intra moenia includunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 129:2)
Mnesilochus Sino est relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 99)
in arcum in arcus similitudidem, ut excisum Euboi+cae latus ingens rupis in antrum, in antri scilicet similitudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5332)
antroque remugit quia in antro est, ut pulsati colles clamore resultant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 991)
'in plumam' vero est in similitudinem plumae, ut excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, id est in antri similitudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7704)

SEARCH

MENU NAVIGATION