라틴어 문장 검색

Quisquis audacis tetigit carinae nobiles remos nemorisque sacri Pelion densa spoliavit umbra, quisquis intravit scopulos vagantes et tot emensus pelagi labores barbara funem religavit ora raptor externi rediturus auri, exitu diro temerata ponti iura piavit.
(세네카, 메데아 10:19)
alitur et crescit malum et ardet intus qualis Aetnaeo vapor exundat antro.
(세네카, 파이드라 2:6)
sed arva per se feta poscentes nihil pavere gentes, silva nativas opes et opaca dederant antra nativas domos.
(세네카, 파이드라 7:21)
iam iam superno numiui grates ago, quod icta nostra cecidit Antiope manu, quod non ad antra Stygia descendens tibi matrem reliqui, profugus ignotas procul percurre gentes:
(세네카, 파이드라 13:17)
] haec dum stupentes quaerimus, totum en mare immugit, omnes undique scopuli adstrepunt;
(세네카, 파이드라 15:12)
' inobsequentes protinus frenis equi rapuere currum iamque derrantes via, quacumque rabidos pavidus evexit furor, hac ire pergunt seque per scopulos agunt.
(세네카, 파이드라 15:31)
late cruentat arva et inrisum caput scopulis resultat;
(세네카, 파이드라 15:41)
hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:13)
pavidus sub antro iamque venturi times
(세네카, Thyestes 79:1)
montis exesi spatiosus antro
(세네카, Troades 854:1)
nam modo Partheniis amens errabat in antris, rursus in hirsutas ibat et ille feras;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 15)
aspice quos summittat humus non fossa colores, ut veniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosior arbutus antris, et sciat indocilis currere lympha vias.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 24)
namque ferunt olim Pagasae navalibus Argo egressam longe Phasidos isse viam, et iam praeteritis labentem Athamantidos undis Mysorum scopulis applicuisse ratem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 208)
libeat tibi, Cynthia, mecum rorida muscosis antra tenere iugis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30b9)
illic aspicies scopulis haerere Sorores et canere antiqui dulcia furta Iovis, ut Semela est combustus, ut est deperditus Io, denique ut ad Troiae tecta volarit avis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30b10)

SEARCH

MENU NAVIGATION