라틴어 문장 검색

Nam tres istae voces ' intra, citra, ultra,' quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus apud veteres syllabis appellabantur ' in, cis, uls.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 8:2)
Quod Cicero fatum atque naturam videtur dixisse, id multo ante Demosthenes τη`ν πεπρωμένην et το`ν αὐτόματον θάνατον appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 8:1)
Quid veteres Latini dixerint quas Graeci προσωͺδίασ appellant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VI 1:1)
QUAS Graeci προσωͺδίασ dicunt, eas veteres docti tum notas vocum, tum moderamenta, tum accentiunculas, tum voculationes appellabant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VI 2:1)
Homerus autem leones, sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici ἐπίκοινον vocant, pluris gignere atque educare catulos dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VII 4:1)
Ibi de his stellis quae appellantur suculae hoc scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 5:1)
Adeo, inquit, veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas quae in capite tauri sunt propterea ' suculas' appellarint, quod eas Graeci ὑάδασ vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia quae Graece 'sues' Latine dicantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 5:2)
Sed ὑάδεσ, inquit, οὐκ ἀπο` τῶν ὑῶν (id est, non a subus), ita ut nostri opici putaverunt, sed ab eo quod est ὕειν, appellantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 5:3)
sic quod ab illis ὑάδεσ, a nobis primo syades, deinde suculae appellatae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 6:4)
'Soror,' inquit, appellata est, quod quasi seorsum nascitur separaturque ab ea domo in qua nata est et in aliam familiam transgreditur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 4:3)
Nam quae πέμματα Graeci aut τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 8:2)
Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea Liberi bellaria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 8:3)
Ideo illi 'minores,' hi 'maiores' magistratus appellantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:11)
Ex his omnibus verbis Messalae manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobrem minores appellentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 6:1)
sed humanitatem appellaverunt id propemodum quod Graeci παιδείαν vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artes dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION