라틴어 문장 검색

Naturale est autem, ut quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius sit factum in Cicerone patrono.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 8:12)
Hi quoque adlegatus et hic arbitratus pro adlegatione proque arbitratione dicuntur, qua ratione servata arbitratu et adlegatu meo dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 20:2)
Tam facilis est tota res, ut mihi permirum saepe videatur, cum difficilius intellegatur, quid patronus velit dicere, quam si ipse ille, qui patronum adhibet, de re sua diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 49:3)
In plerisque idem est, ut dixi, qui circa testes locus et personis modo distat, quod hic patronorum inter se certamen, illic pugna inter testem et patronum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 242:1)
et pater dicit sibi ius in filium esse, et patronus negat ius patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 238:6)
quod item in centumvirali iudicio certatum esse accepimus, cum Romam in exsilium venisset, cui Romae exsulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum applicavisset, intestatoque esset mortuus, nonne in ea causa ius applicationis obscurum sane et ignotum patefactum in iudicio atque inlustratum est a patrono?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 177:2)
" Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum, "quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:1)
etiam partis adversae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo, ut ea sint iudici, fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae posuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION