라틴어 문장 검색

Nihil prohibet aliquid et sapientis esse et etiam eius, qui possidet, cui datum et adsignatum est.
(세네카, 행복론, Liber VII 22:1)
Quid illi, qui in componendis, audiendis, discendis canticis operati sunt, dum vocem, cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum fecit, in flexus modulationis inertissimae torquent, quorum digiti aliquod intra se carmen metientes semper sonant, quorum, cum ad res serias, etiam saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 67:1)
et ideo maiores decem mensum spatium lugentibus viros dederunt, ut cum pertinacia muliebris maeroris publica constitutione deciderent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 109:2)
Quis ergo magis naturam rerum ignorat quam qui optimo eius operi et emendatissimo hoc ferum ac perniciosum vitium adsignat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 31:1)
causa cur hic potissimum adsignetur irae locus non alia est, quam quod in toto corpore ealidis- simum pectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 98:2)
non pro fastigio te tuo metiris ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 113:5)
Quotiens aliquid conaberis, te simul et ea, quae paras quibusque parans ipse, metire ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:1)
Duas res publicas animo complectamur, alteram magnam et vere publicam, qua dii atque homines continentur, in qua non ad hunc angulum respicimus aut ad illum, sed terminos civitatis nostrae cum sole metimur;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 21:1)
quis loca rebus adsignaverit, suapte natura gravia descenderint, evolaverint levia, an praeter nisum pondusque corporum altior aliqua vis legem singulis dixerit ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:5)
Miraris tu, si deus ille bonorum amantissimus, qui illos quam optimos esse atque excellentissimos vult, fortunam illis cum qua exerceantur adsignat ?
(세네카, De Providentia, book 1 15:1)
Adsuescamus a nobis removere pompam, et usus rerum, non orna- menta, metiri.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:1)
ego enim nego quemquam posse iucunde vivere, nisi simul et honeste vivit, quod non potest mutis contingere animalibus nec bonum suum cibo metientibus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 49:2)
Sua cuique calamitas tamquam ars adsignatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.10)
per decem mensum graves
(세네카, Phoenissae 545:1)
Vt interdum in gaudio surgit animus et spem ex praesenti metitur, ita aduersis frangitur.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION