라틴어 문장 검색

"Scit eos, qui misericordiam consumpserunt, amplius sperare non posse."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 7:5)
Philotam consumpto per ludum iocumque paene toto die gravatum esse pauca verba pertinentia ad caput regis tam longo et forsitan supervacuo inserere sermoni.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 11:2)
"Leo quoque aliquando minimarum avium pabulum fuit, et ferrum robigo consumit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:11)
Diem inter metum laboremque consumpserunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 16:1)
Igitur X diebus maxime ad confirmandum pudorem apud Maracanda consumptis cum parte exercitus Hephaestionem in regionem Bactrianam misit commeatus in hiemem paraturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 15:1)
Duo milia militum atque lixarum calonumque pestis illa consumpsit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 15:2)
"Nec luxuria laboramus, sed bello instrumenta belli consumpsimus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:24)
"Cito gloria obsolescit in sordidis hostibus, nec quicquam indignius est quam consumi eam, ubi non possit ostendi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:20)
Tota ea nocte inter vigilias adhortationesque consumpta celeriter et equites ingenti cursu refugere et secutus est aestus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 28:1)
Consumptis igitur alimentis Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire coeperunt radices palmarum - namque sola ea arbor gignitur - ubique rimantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 16:1)
Is igitur cum fiduciam, quam in singulari regis gratia habere poterat, magnitudine flagitiorum consumpsisset, quinque milia talentorum ex gaza regia abstulit conductaque sex milium mercennariorum manu in Europam evasit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:7)
Igitur contione dimissa Meleager equitum se maxime defectione perterritus inopsque consilii - quippe in ipsum periculum recciderat, quod inimico paulo ante intenderat - triduum fere consumpsit incerta consilia volvendo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 9:1)
materiem lapsumque queat consumere mundum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 876:1)
rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, non humilis curvis purgatur vinea rastris, non glaebam prono convellit vomere taurus, non falx attenuat frondatorum arboris umbram, squalida desertis robigo infertur aratris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6413)
Nam dies nova splendescit ab ortu auroram demonstrans, que iam tenebras diuturne calamitatis attenuat iamque aure orientales crebrescunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION