라틴어 문장 검색

animos inde Samnitibus non infelix audacia auxit et non modo proferre inde castra Romanum sed ne pabulari quidem per agros suos patiebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 471:1)
plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 27:1)
aliis timor hostium audaciam ingrediendi flumen fecit, transgressique in castra pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 595:2)
ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passim ad praedandum hostium equites audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendive, si non falleret, transgressus, id quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis, in hiberna rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 602:1)
cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in mala iam spe proelium esset, Hasdrubal, qui ea parte praeerat, subductos ex media acie Numidas, quia segnis eorum cum adversis pugna erat, ad persequendos passim fugientes mittit, Hispanos et Gallos equites Afris prope iam fessis caede magis quam pugna adiungit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 578:1)
ferro atque audacia via fit quamvis per confertos hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 608:1)
erumpunt igitur agmine e castris tripudiantes more suo, repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti incussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 335:1)
tamen primo ipsa audacia terruere hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 344:1)
minus pertinaces viros habebat altera acies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 372:1)
plebe dimissa senatus vocatur et consules referunt de concilio plebis turbato vi atque audacia publicanorum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 46:1)
nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse homines nisi patientiam magistratuum, quod cesserint inpraesentia furori atque audaciae paucorum vincique se ac populum Romanum passi sint et comitia, quae reus vi atque armis prohibiturus erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, voluntate ipsi sua sustulerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 50:1)
hunc fraus publicanorum, deinde fraudem audacia protegens exitum habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 58:1)
ubi coeptum opus est, patefacta repente porta impetum in munientis fecerunt Romani pellique se statio passa est quae pro opere erat, ut successu cresceret audacia pluresque et longius pulsos persequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 152:1)
vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 201:1)
restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parva una res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 272:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION