라틴어 문장 검색

f. Longus augur factus in locum T. Otacilii Crassi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 91:5)
Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Virtuti vovisset, dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia, si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 381:1)
neque tamen ab ipso aedes eae dedicatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 383:4)
in locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus inauguratusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 538:1)
propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 723:1)
aedem Virtutis eo anno ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit septumo decumo anno postquam a patre eius primo consulatu vota in Gallia ad Clastidium fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 158:3)
eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis, si quidem verum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 339:1)
augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 342:1)
quaestores ab auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non contulissent petebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 511:1)
et Q. Fabius Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam ullum magistratum caperet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 513:1)
nec eo anno augur in eius locum est suffectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 513:2)
per eosdem dies C. Claudius Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi Maximi locum, qui priore anno mortuus erat, lectus inauguratusque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 532:1)
aedes eo anno aliquot dedicatae sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 601:1)
censor idem dedicavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 601:3)
Domitius, qui praetor urbanus eam dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 602:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION