라틴어 문장 검색

Ergo suas largitur opes Fortuna nec ultra Mensuram citraue sinit decurrere donum Fortune Racio, sed opes metitur et omnes Librat diuicias, ne si nimis effluat harum Alueus, in preceps mentem deducat et illam Mergat opum torens, animum declinet in usus Illicitos mentisque suos effeminet actus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:3)
Sed uirtus que dona pluit, que munera spargit, Nec sepelit nummos, nec opes incarcerat arena, Sed bene diuicias fundit sine spe redeundi, Telorum nemus ense secat siluamque recidit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:4)
Crinale vero aureum in legitimi ordinis choream crinis aurum concilians, vultum mirabatur invenisse conformem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:5)
Phantasia enim coloris aurum consequentis, paralogismum visui concludebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:6)
cujus non adulterina auri materies ab ipsius honore degenerans, luce sophistica oculos parallogizans, sed ipsius nobilitas ministrabat [0433B] essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:28)
Aer meis disciplinatus doctrinis, nunc aura benevola gratulatur, nunc nubium fletibus quasi compatiens lacrymatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:10)
Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:6)
cum Donato in accidentium congruentia nectere dictiones, cum sapientia nostris temporibus nullius fructus praemietur stipendiis, nullius famae eam aura favorabilis extollat, ipsa vero pecunia honoris titulos et laudis emat praeconia?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:30)
Postquam sacra fames auri mortalia pungit Pectora, mens hominis nescit jejuna manere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:1)
Nam cunctas si spargat opes, si munera fundat [0467A] Dives, et in laudem spiret, tentetque favorem Munere lucrari, tamen hujus muneris auctor, Ductor et auriga nisi sit discretio, nullus Fructus erit, quoniam laudem non dona merentur, Sed potius mercantur eam, nisi facta decenter Discrete fuerint, pro munere namque frequenter Laus datur hypocrita, famae simulatio falsa, Simia laudis, horum umbratilis umbra favoris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:27)
decoris aurum turpitudinis convertat in scoriam?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:27)
Isti penes munera laudes, penes dona favores, penes pretium praeconia famae blandientis constituunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:8)
Nam si ille pro quo munus eloquitur, tanta fuerit turpitudinis tempestate dejectus, ut in eo vix naturalium donorum fragmenta resultent, ei pulchritudinis praerogativam adulationis poemata somniabunt:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:14)
Quid est igitur adulationis inunctio, nisi donorum emunctio?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:21)
Grataque vox citharae serenans gratius istis Mellitae tribuit auri convivia vocis, Quae cantus varii faciem variando colorans, Nunc lacrymas in voce parit, mentita dolorem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION