라틴어 문장 검색

Ut enim, si cenam tibi facerem, dulcibus cibis acres acutosque miscerem, ut obtusus illis et oblitus stomachus his excitaretur, ita nunc hortor ut iucundissimum genus vitae non nullis interdum quasi acoribus condias.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 5:1)
Exprimere non possum, quam iucundum sit mihi quod Saturninus noster summas tibi apud me gratias aliis super alias epistulis agit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 8 1:1)
Prisci nostri contubernium iucundum tibi futurum sciebam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 3:1)
eundem esse - quod minus noram - gratissimum experior, cum tam iucunde officiorum nostrorum meminisse eum scribas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 3:3)
Illi tam iucundum quod ego, quam mihi quod tu iubes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 5:2)
Eadem quam iucunda quam comis, quam denique - quod paucis datum est - non minus amabilis quam veneranda!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 7:1)
O iucundas, o pulchras vices!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 2:2)
Haec, quia soles si quid incidit novi non invitus audire, deinde quia iucundum est mihi quod ceperam gaudium scribendo retractare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 8:1)
Delector iucundum tibi fuisse Tironis mei adventum;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 32 1:1)
Demonstro ergo quamquam diligentiam tuam fugere non possit, cum sit in publicis actis, demonstro tamen quo magis credas, iucundum mihi futurum si factum meum, cuius gratia periculo crevit, tuo ingenio tuo testimonio ornaveris.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 3:1)
Iucundum utrumque per iocum ludumque fluitantibus, ut flexerint cursum, laborem otio otium labore variare.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 4:1)
Olim non librum in manus, non stilum sumpsi, olim nescio quid sit otium quid quies, quid denique illud iners quidem, iucundum tamen nihil agere nihil esse:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 9 1:1)
Prosecutus est nepotes plurimis iucundissimisque legatis, prosecutus etiam proneptem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 2:2)
Addidi hunc ordinem me et in scribendo sequi, ut necessitates voluptatibus, seria iucundis anteferrem, ac primum amicis tum mihi scriberem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 3:3)
Qua industria qua modestia quaestor, consulibus suis - et plures habuit - non minus iucundus et gratus quam utilis fuit!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION